Fondare 298 Risultati per: malum
Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 15, 28)
Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant. (Liber II Regum 17, 2)
et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)
Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 9)
eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem. (Liber II Regum 21, 15)
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. (Liber II Regum 21, 20)
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus. (Liber II Regum 23, 32)
Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus. (Liber II Regum 23, 37)
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus. (Liber II Regum 24, 9)