Fondare 12 Risultati per: aquae amara
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? (Liber I Samuelis 15, 32)
Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. (Liber I Samuelis 30, 6)
Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)
Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: (Liber Ecclesiasticus 29, 32)
Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Nonne a ligno indulcata est aqua amara? (Liber Ecclesiasticus 38, 5)
O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: (Liber Ecclesiasticus 41, 1)
Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam. (Liber Isaiae 24, 9)
Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. (Liber Ieremiae 4, 18)
Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)