Fondare 68 Risultati per: amicitia cum mundo
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. (Liber Isaiae 66, 20)
Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. (Prophetia Ezechielis 23, 40)
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 7)
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 23)
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)