Fondare 1190 Risultati per: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom
ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. (Liber Genesis 25, 30)
Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. (Liber Genesis 26, 19)
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. (Liber Genesis 26, 32)
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: (Liber Genesis 32, 3)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)
Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. (Liber Genesis 35, 6)
Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 1)
Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 8)
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)
dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. (Liber Genesis 36, 16)
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)
Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 19)