Fondare 233 Risultati per: Judicio justitiam
Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)
Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. (Epistula I Petri 3, 14)
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. (Epistula I Ioannis 3, 7)