Fondare 296 Risultati per: Jesu Christe
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 1, 13)
Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
Labora sicut bonus miles Christi Jesu. (Epistula II ad Timotheum 2, 3)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: (Epistula ad Titum 2, 13)
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, (Epistulam ad Philemonem 1, 1)