Fondare 217 Risultati per: Gloria
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: (Epistula I ad Corinthios 15, 43)
Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)
sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)
Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: (Epistula II ad Corinthios 3, 7)
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? (Epistula II ad Corinthios 3, 8)
Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. (Epistula II ad Corinthios 3, 9)
Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. (Epistula II ad Corinthios 3, 11)
sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Galatas 1, 5)
Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. (Epistula ad Ephesios 3, 13)
ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. (Epistula ad Ephesios 3, 21)
et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (Epistula ad Philippenses 2, 11)