Fondare 76 Risultati per: Gens rex Babylon

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. (Liber Ieremiae 51, 7)

  • Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)

  • Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)

  • Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes ! (Liber Ieremiae 51, 41)

  • Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra. (Liber Ieremiae 51, 49)

  • Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 53)

  • et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ. (Liber Ieremiae 51, 64)

  • Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei? (Prophetia Danielis 4, 27)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. (Prophetia Michaeae 4, 3)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina