Fondare 150 Risultati per: Galilaea testimonium
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
Mandata nosti: non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)
continget autem vobis in testimonium. (Evangelium secundum Lucam 21, 13)
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. (Evangelium secundum Lucam 22, 71)
Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 7)
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. (Evangelium secundum Ioannem 1, 8)
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? (Evangelium secundum Ioannem 1, 19)
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)