Fondare 1299 Risultati per: Ergo
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: (Epistula ad Romanos 11, 1)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. (Epistula ad Romanos 11, 5)
Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: (Epistula ad Romanos 11, 7)
Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. (Epistula ad Romanos 11, 11)
Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. (Epistula ad Romanos 11, 19)
Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. (Epistula ad Romanos 11, 22)
Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)
Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)
Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)
Non ergo blasphemetur bonum nostrum. (Epistula ad Romanos 14, 16)