Fondare 350 Risultati per: Ephraim tribus
filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; (Liber Numeri 1, 10)
Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)
De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 32)
Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 2, 18)
Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 2, 20)
Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. (Liber Numeri 2, 24)
obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, (Liber Numeri 7, 2)
Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, (Liber Numeri 7, 48)
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
De tribu Ephraim, Osee filium Nun. (Liber Numeri 13, 9)
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. (Liber Numeri 17, 6)
et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, (Liber Numeri 24, 2)