Fondare 229 Risultati per: Arca testamenti tabernaculi
Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? (Liber Iob 31, 31)
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. (Liber Psalmorum 26, 5)
Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. (Liber Psalmorum 28, 1)
Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. (Liber Psalmorum 41, 5)
Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes: (Liber Psalmorum 104, 8)
Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: (Liber Psalmorum 105, 45)
Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui. (Liber Psalmorum 110, 5)
Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. (Liber Psalmorum 131, 8)
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie: (Liber I Maccabaeorum 4, 10)
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)