Fondare 222 Risultati per: Amor sine infidelitate
Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)
etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. (Liber Ecclesiasticus 32, 23)
Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. (Liber Ecclesiasticus 32, 24)
In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. (Liber Ecclesiasticus 34, 8)
Sine his omnibus non ædificatur civitas, (Liber Ecclesiasticus 38, 36)
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: (Liber Ecclesiasticus 42, 1)
Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. (Liber Ecclesiasticus 51, 14)
Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento, (Liber Ecclesiasticus 51, 33)
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. (Liber Isaiae 36, 10)
Et ego dixi: In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. (Liber Isaiae 49, 4)