Fondare 53 Risultati per: vestimentum
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Dixit autem angelus ad eum: “Praecingere et calcea te sandalia tua!”. Et fecit sic. Et dicit illi: “Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me!”. (Actus Apostolorum 12, 8)
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, (Epistula ad Hebraeos 1, 11)
et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient”. (Epistula ad Hebraeos 1, 12)
Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 16)