Fondare 213 Risultati per: servi Dei
Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. (Evangelium secundum Ioannem 18, 18)
Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis”. (Actus Apostolorum 16, 17)
Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, (Epistula ad Romanos 6, 17)
liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 18)
Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 20)
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! (Epistula ad Romanos 6, 22)
Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. (Epistula I ad Corinthios 7, 23)
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. (Epistula I ad Corinthios 12, 13)
Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; (Epistula ad Ephesios 6, 5)
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; (Epistula ad Ephesios 6, 6)
Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: (Epistula ad Philippenses 1, 1)