Fondare 198 Risultati per: quantum sapientia
et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)
Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum lux praecedit tenebras. (Liber Ecclesiastes 2, 13)
Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)
Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 11)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)
Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”. (Liber Ecclesiastes 7, 23)
Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)
Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)