Fondare 1208 Risultati per: novam caelum et novam terram
bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)
Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 20)
quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius!”. (Apocalypsis Ioannis 19, 2)
Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19, 11)
Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. (Apocalypsis Ioannis 20, 11)
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. (Apocalypsis Ioannis 21, 1)
Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. (Apocalypsis Ioannis 21, 2)