Fondare 38 Risultati per: iudicii
Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”. (Prophetia Malachiae 2, 17)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)
Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)
Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 36)
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. (Evangelium secundum Ioannem 5, 29)
Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini; (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)
baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. (Epistula ad Hebraeos 6, 2)
terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare, (Epistula II Petri 2, 9)
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)