Fondare 143 Risultati per: in Christo
nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 18)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. (Epistula I ad Corinthios 15, 22)
Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. (Epistula I ad Corinthios 16, 24)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula II ad Corinthios 1, 2)
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur; (Epistula II ad Corinthios 3, 14)
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)