Fondare 202 Risultati per: fidem paenitentiam disciplinam
Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. (Liber Proverbiorum 13, 18)
Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes, astutior fiet. (Liber Proverbiorum 15, 5)
Qui abicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. (Liber Proverbiorum 15, 32)
Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)
Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: (Liber Proverbiorum 23, 13)
quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: (Liber Proverbiorum 24, 32)
quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum. (Liber Sapientiae 1, 2)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)
Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 11)
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 25)