Fondare 154 Risultati per: fidem bonis
habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; (Epistula I ad Timotheum 5, 12)
Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. (Epistula I ad Timotheum 6, 11)
bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, (Epistula I ad Timotheum 6, 18)
quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum. (Epistula I ad Timotheum 6, 21)
qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, (Epistula II ad Timotheum 3, 10)
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)