Fondare 67 Risultati per: fidelis
Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis. (Liber Proverbiorum 14, 5)
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. (Liber Proverbiorum 14, 25)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 28, 20)
Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum. (Liber Ecclesiasticus 6, 16)
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. (Liber Ecclesiasticus 22, 29)
Homo sensatus credit verbo Dei, et lex illi fidelis sicut qui interrogationem manifestat. (Liber Ecclesiasticus 33, 3)
In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. (Liber Ecclesiasticus 44, 21)
et cognitus est in verbis suis fidelis in visione. (Liber Ecclesiasticus 46, 18)
Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)