Fondare 59 Risultati per: fat
Tollensque mulier viros abscondit et ait: “Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; (Liber Iosue 2, 4)
Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis. (Liber I Samuelis 14, 31)
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)
et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto. (Liber II Samuelis 17, 29)
Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David. (Liber II Samuelis 21, 15)
Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur”. Quam ob causam magis confortavi manus meas. (Liber Nehemiae 6, 9)
Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)
Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia. (Liber Iob 5, 2)
nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum. (Liber Iob 16, 7)
In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea; (Liber Psalmorum 77, 3)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, (Liber I Maccabaeorum 10, 82)