Fondare 41 Risultati per: et Hierosolymam
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)
Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: (Evangelium secundum Matthaeum 20, 17)
“Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “Quis est hic?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 10)
Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
“Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus (Evangelium secundum Marcum 10, 33)
Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. (Evangelium secundum Marcum 11, 11)
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; (Evangelium secundum Marcum 11, 15)
Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores (Evangelium secundum Marcum 11, 26)
quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. (Evangelium secundum Marcum 15, 41)
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam. (Evangelium secundum Lucam 13, 22)