Fondare 190 Risultati per: duodecim tribuum
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)
Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)
Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. (Liber I Regum 5, 6)
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. (Liber I Regum 7, 15)
Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (Liber I Regum 7, 25)
et mare unum et boves duodecim subter mare; (Liber I Regum 7, 44)
Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. (Liber I Regum 8, 1)
et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis. (Liber I Regum 10, 20)
Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem. (Liber I Regum 10, 26)
Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes (Liber I Regum 11, 30)
Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)