Fondare 4 Risultati per: dubitatione dubium

  • Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. (Liber Exodus 10, 7)

  • Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32, 23)

  • Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)

  • propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me”. (Actus Apostolorum 10, 29)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina