Fondare 140 Risultati per: cecidit angeli
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 16)
Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me. (Liber Psalmorum 55, 5)
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. (Liber Psalmorum 97, 7)
Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. (Liber Psalmorum 103, 20)
Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. (Liber Psalmorum 148, 2)
Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; (Liber I Maccabaeorum 4, 55)
Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis, (Liber I Maccabaeorum 5, 12)
et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)
Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 44)
et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 9, 18)