Fondare 164 Risultati per: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “Iustus autem ex fide vivet”. (Epistula ad Romanos 1, 17)
in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. (Epistula ad Romanos 3, 26)
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)
Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae; (Epistula ad Romanos 4, 19)
in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, (Epistula ad Romanos 4, 20)
Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, (Epistula ad Romanos 5, 1)
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)
patientia autem probationem, probatio vero spem; (Epistula ad Romanos 5, 4)
Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; (Epistula ad Romanos 9, 22)
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; (Epistula ad Romanos 9, 30)
Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)