Fondare 20 Risultati per: afflictionis
Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico. (Liber Ieremiae 15, 11)
Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis. (Liber Ieremiae 17, 17)
Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. (Liber Ieremiae 17, 18)
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)
et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram eius, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis. (Liber Ieremiae 51, 2)
et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur””. Hucusque verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 51, 64)
ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum eius. (Lamentationes 1, 7)
Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; (Prophetia Ezechielis 35, 5)