Fondare 158 Risultati per: Vinea lignum igni
Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. (Liber Deuteronomii 22, 9)
vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. (Liber Deuteronomii 29, 16)
Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi; (Liber Deuteronomii 32, 32)
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”. (Liber Iosue 7, 15)
et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)
Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)
Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)
Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni”. (Liber I Samuelis 30, 14)
dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)
Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)
Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)
Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. (Liber I Regum 21, 1)