Fondare 197 Risultati per: Vidit
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
Et Iesus ait illi: “Vade; fides tua te salvum fecit”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via. (Evangelium secundum Marcum 10, 52)
et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. (Evangelium secundum Lucam 5, 2)
Quorum fidem ut vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua”. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 5, 27)
Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
Quos ut vidit, dixit: “Ite, ostendite vos sacerdotibus”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. (Evangelium secundum Lucam 17, 14)
Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum (Evangelium secundum Lucam 17, 15)
Et Iesus dixit illi: “Respice! Fides tua te salvum fecit”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. (Evangelium secundum Lucam 21, 1)
Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo (Evangelium secundum Lucam 21, 2)