Fondare 115 Risultati per: Scientia libertas idoli cibo comedere conscientia
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, (Epistula ad Philippenses 1, 9)
ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, (Epistula ad Colossenses 1, 10)
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, (Epistula ad Colossenses 2, 16)