Fondare 88 Risultati per: Pharao Putipha uxoris
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47, 11)
Dixit ergo Ioseph ad populos: “En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)
Dixitque ei pharao: “Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es”. (Liber Genesis 50, 6)
Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate”. (Liber Exodus 1, 22)
Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)
Dixitque pharao: “Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?”. (Liber Exodus 5, 5)
Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. (Liber Exodus 5, 10)
Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)
Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”. (Liber Exodus 6, 30)
“Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum”. (Liber Exodus 7, 9)