Fondare 240 Risultati per: Caelo
et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 11)
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Respondit Ioannes et dixit: “Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)
Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 38)
Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
et dicebant: “Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)