Talált 1759 Eredmények: spe
ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
Paulus apostolus Christi Jesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Jesu spei nostræ (Epistula I ad Timotheum 1, 1)
hæc tibi scribo sperans venire ad te cito (Epistula I ad Timotheum 3, 14)
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium (Epistula I ad Timotheum 4, 10)
quæ autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum (Epistula I ad Timotheum 6, 17)
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem ejus abnegantes et hos devita (Epistula II ad Timotheum 3, 5)
in spem vitæ æternæ quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora sæcularia (Epistula ad Titum 1, 2)
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum (Epistula ad Titum 1, 7)
expectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi (Epistula ad Titum 2, 13)
ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ (Epistula ad Titum 3, 7)
simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis (Epistulam ad Philemonem 1, 22)