Talált 199 Eredmények: reditus Christi

  • cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (Epistula II ad Corinthios 2, 12)

  • quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus (Epistula II ad Corinthios 3, 3)

  • in quibus deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriæ Christi qui est imago Dei (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)

  • caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)

  • quæ autem conventio Christi ad Belial aut quæ pars fideli cum infidele (Epistula II ad Corinthios 6, 15)

  • scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi (Epistula II ad Corinthios 8, 23)

  • per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis (Epistula II ad Corinthios 10, 1)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina