Talált 104 Eredmények: corpus
vos autem estis corpus Christi et membra de membro (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicujus ceterorum (Epistula I ad Corinthios 15, 37)
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est (Epistula I ad Corinthios 15, 44)
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum ejusmodi usque ad tertium cælum (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
et scio hujusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit (Epistula II ad Corinthios 12, 3)
quæ est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur (Epistula ad Ephesios 1, 23)
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ (Epistula ad Ephesios 4, 4)
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 16)
qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia (Epistula ad Philippenses 3, 21)
quæ sunt umbra futurorum corpus autem Christi (Epistula ad Colossenses 2, 17)