Talált 208 Eredmények: Jesum Christum
nam si is qui venit alium Christum prædicat quem non prædicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini (Epistula II ad Corinthios 11, 4)
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Jesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Epistula ad Galatas 1, 1)
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis (Epistula ad Galatas 3, 27)
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Jesum (Epistula ad Galatas 4, 14)
qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suæ (Epistula ad Ephesios 1, 5)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati (Epistula ad Ephesios 3, 17)
vos autem non ita didicistis Christum (Epistula ad Ephesios 4, 20)
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione (Epistula ad Ephesios 6, 24)
repleti fructu justitiæ per Christum Jesum in gloriam et laudem Dei (Epistula ad Philippenses 1, 11)
quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant (Epistula ad Philippenses 1, 15)
quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis (Epistula ad Philippenses 1, 17)
sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta (Epistula ad Philippenses 3, 7)