Talált 539 Eredmények: tres visitatores Sodomam et Gomorrham promissionem fili Sarah risum iustitiae
dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. (Liber Genesis 27, 26)
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? (Liber Genesis 27, 37)
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: (Liber Genesis 27, 43)
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29, 2)
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: (Liber Genesis 29, 24)
Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. (Liber Genesis 29, 34)
Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? (Liber Genesis 31, 43)
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: (Liber Genesis 36, 2)
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. (Liber Genesis 36, 14)
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 18)
Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. (Liber Genesis 36, 39)