Talált 53 Eredmények: testamentum

  • his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. (Liber Psalmorum 102, 18)

  • et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, (Liber Psalmorum 104, 10)

  • Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. (Liber Psalmorum 110, 9)

  • Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 12)

  • In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. (Liber I Maccabaeorum 1, 12)

  • Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)

  • Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. (Liber I Maccabaeorum 2, 54)

  • etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. (Liber II Maccabaeorum 8, 15)

  • Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)

  • Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)

  • Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)

  • Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina