Talált 41 Eredmények: stultus
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)
Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. (Liber Ieremiae 4, 22)
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)
Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)