Talált 55 Eredmények: sapientes
Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum. (Liber Isaiae 19, 12)
irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ; (Liber Isaiae 44, 25)
Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. (Liber Ieremiae 4, 22)
Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! (Liber Ieremiae 8, 8)
Confusi sunt sapientes ; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. (Liber Ieremiae 8, 9)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: (Liber Ieremiae 9, 17)
Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus. (Liber Ieremiae 50, 35)
Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus). (Liber Ieremiae 51, 57)
Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. (Prophetia Ezechielis 27, 8)
Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)
Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent. (Prophetia Danielis 2, 13)