Talált 31 Eredmények: petra
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. (Liber Isaiae 48, 21)
Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes? (Liber Ieremiae 18, 14)
Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. (Liber Ieremiae 48, 28)
et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)
Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. (Evangelium secundum Marcum 15, 46)
et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): (Epistula I ad Corinthios 10, 4)
et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. (Epistula I Petri 2, 8)