Talált 214 Eredmények: passio Christi
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
vos autem Christi: Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. (Epistula I ad Corinthios 6, 15)