Talált 591 Eredmények: mel

  • Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. (Liber Genesis 24, 47)

  • Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. (Liber Genesis 24, 61)

  • et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. (Liber Genesis 24, 63)

  • Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, (Liber Genesis 24, 64)

  • Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)

  • Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)

  • Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: (Liber Genesis 26, 10)

  • in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)

  • Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, (Liber Genesis 26, 26)

  • Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. (Liber Genesis 29, 19)

  • Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)

  • Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. (Liber Genesis 31, 17)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina