Talált 267 Eredmények: in Spiritu Sancto
Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto. (Liber Psalmorum 67, 18)
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. (Liber Psalmorum 67, 25)
Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! (Liber Psalmorum 73, 3)
Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? (Liber Psalmorum 76, 14)
Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum. (Liber Psalmorum 88, 21)
Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: (Liber Psalmorum 88, 36)
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ; (Liber Psalmorum 95, 9)
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 98, 9)
Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit: (Liber Psalmorum 101, 20)
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. (Liber Psalmorum 102, 1)
Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum. (Liber Psalmorum 104, 3)
Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. (Liber Psalmorum 105, 47)