Talált 133 Eredmények: idololatria peccata paganism
Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. (Epistula ad Romanos 4, 7)
Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. (Epistula ad Romanos 11, 27)
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)
Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. (Epistula I Ioannis 1, 9)
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. (Epistula I Ioannis 2, 12)
Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)