Talált 10 Eredmények: fugite
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. (Liber Iob 19, 29)
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. (Liber Isaiae 48, 20)
Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: (Liber Ieremiae 48, 6)
Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. (Liber Ieremiae 49, 8)
Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 6)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: (Epistula I ad Corinthios 10, 14)