Talált 15 Eredmények: flere

  • Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes: (Liber Iudicum 21, 2)

  • Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, (Liber Ruth 1, 9)

  • Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhæsit socrui suæ: (Liber Ruth 1, 14)

  • Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)

  • Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)

  • Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. (Liber Thobis 5, 26)

  • Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit. (Liber Thobis 5, 28)

  • Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. (Liber Thobis 10, 3)

  • Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. (Liber Thobis 11, 11)

  • Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. (Liber Ieremiae 22, 10)

  • Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)

  • Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. (Evangelium secundum Lucam 7, 13)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina