Talált 88 Eredmények: confortans fortitudo
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. (Liber Psalmorum 30, 4)
Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? (Liber Psalmorum 42, 2)
Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ; (Liber Psalmorum 59, 9)
Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Psalmorum 117, 14)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo. (Liber Proverbiorum 8, 14)
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)